Vademecum in opus Saxonis et alia opera Danica
compendium
ex indice verborum
Hoc est tomus II (auctore Franz Blatt) operis
Gesta Danorum
ut appellantur; tomus II labori meo
fuit fundamentum, sed necessitate coactus omnia errata atque delicta
in huius temporis scriptorio facta emendavi ut spero. Notionibus
modo et constructionibus servatis omnes pæne notas ad textum
nonnisi exempli gratia omisi ad unumquemque locum celeriter perspiciendum;
id quod in animo habebam. Angulatis uncis [ ] propria ad
deliberandum digna annotavi et omni tempore cum RH signavi. Facultates
mechanicae omnes magistros linguae latinae ex amatoribus in exploratores
huius artis fecerunt; ob eam causam supplementa huius opusculi
sequentur et nos complures et varios auctores cognoscere et legere
sperabimus.